Treść zadania

yenn_1987

Czy mógłby ktoś przetłumaczyć na język polski?

Caesaris Augusti aetate ingeniosissimos poetas Romanos vixisse comperimus. Horatius Flaccus, libertini filius, in Pompeianis cohortibus militavisse, deinde Romam venisse traditur. Quando cum Gaio Cilnio Maecenate, Caesaris Augusti amico, consuetudinem contraxit, hic illum ad Augustum adduxit, qui eum benigne excepit.
Sperabat enim Augustus poetam suas res gestas carminibus illustraturum esse. Cupiebat etiam Horatium in aula sua degere, sed ille dixit se liberum hominem manere desiderare et in villa, quam Augustus sibi donaverat, esse habitaturum. Quattuor Carminum eius libri ad nos pervenere, duo libri Epistolarum et duo Sermonum. Horatio non urbana, sed rustica vita placuisse narratur, itaque libenter ruri degebat.


Cives Romani non solum Horatium, sed etiam Vergilium poetam mirabantur. Publius Vergilis Maro, qui Mantuae natus est, iuvenis a Caesaris Augusti veteranis una cum familia e patrio solo expulsus Romam properavit et, ut Horatius, Maecenatis favore utebatur.
Iuliam gentem, qua etiam Augustus ortus est, laudibus extollere cupiens, Aeneidam, magnum opus, conscripsit. Ipse poeta, homo infirma valetudine, eam tamen polire iam non potuit, nam unum et quinquagesima annum agens, mortuus est. Sed non modo istius operis, sed etiam quattuor librorum, quibus de agricultura scribebat, et eclogarum illum auctorem fuisse notum est.


In magnis poetis Romanis etiam Publius Ovidius Naso numerandus est. Natus est Ovidius eo tempore, quo viri rei publicae amantissimi putabant pariam sibi fortissime defendendam esse, nam res publica periclitabantur. Quamquam pater eius de suo scribendi versus studio indignabatur, tamen ipse poeta fatebatur: „Et quod temptabam scribere, versus erat.”. Ovidius igitur vere ingeniosissimus poeta omnibus laudandus est. Ovidius ipse de se dixit: „Mantua Vergilio, gaudet Verova Catullo, Paelignae dicar gloria gentis ego”.
At Ovidio commota Augusti Caesaris ira urbs Roma reliquenda erat. Poeta de fortna iniqua quaerebatur et Augustum Caesarem appellabat, sed imperatiris animum precibus flectere non potuit.
Erat quoque Catullus egregius poeta Latinus, qui saepe multo sale sua carmina condiebat. Addendum est etiam Tibullum et Propertium excellenti ingenio fuisse poetas, uterque enim carminibus suis magnam sibi laudem compravit.


Pulchram fabulam de Plutone et Prosperina nobis Ovidius poeta narravit. Aliquando Prosperina cum sociis in prato flores carpisse fertur. Casu accidit, ut Pluton curru veheretur eamque conspexisset. Cum vero illi valde placeret, eam in regnum suum abstulit et uxorem ducere voluit. Ceres, Prosperinae mater, contristata ablatum sibi filiam magnopere dolebat et homines frumonto danare iam amplius noluit. Tum Iuppiter Mercurium in inferum misit, ut de suo consilio Plutoni referret. Statuit enim Iuppiter, ut Prosperina vere et aestate in terra maneret, autumno autem et hiemie in inferno regno cum consore habitaret. Inde flores denuo floruisse, segetes maturatae et hominum vultus hilaratei esse ferebantur.

Z góry dziękuję!

Zadanie jest zamknięte. Autor zadania wybrał już najlepsze rozwiązanie lub straciło ono ważność.

Rozwiązania

0 odpowiada - 0 ogląda - 0 rozwiązań

Dodaj zadanie

Zobacz więcej opcji